- CENTONARII
- CENTONARIIin Cod. Theodos. tit. de Centonariis et Dendrophoris, ubi in l. 1. Constantinus statuit, ut, in quibuseumque oppidis Dendrophori fuerint, Centonariorum atque Fabrorum corporibus adnectantur: quoniam haec corpora frequentiâ hominum multiplicari oportet: qui sint, in liquido non est. Nam fuisse eos, qui Centones conficiebant, dici vix potest; quid enim commune tales Arrifices habent cum Fabris Tignariis et Ferrariis, Dendrophoris item, quibus fere semper adiunguntur, in veterib. Inser. apud Gruterum. Nisi ut essent, qui in castris tabernacula consicerent. Eosdem praefectos cum praefatis Artificibus habuisse, ex codem Grutero constat 36. 11. 45. 8. eosdem Patronos 427. 1. eosdem denique Magistros Quinquennales, 261. 4. Mentio eorum quoque, l. 162. Cod. Theodos. de Decurion. apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Iac. Gothofredum ad Il. citt. Spalati hanc Inser. notavit Sponius, Centovariorum memoriam servantem: AUR. QUINTIANUS DEC. COLL. FAB. ET CENT. QUI VIXIT. ANN. P. M. LI. MENS. V. D. --- VIVUS SIBI POSUIT ET AUR. IAENUARIAE CONIUGI SUAE COT. SI QUIS AEAM ARCAM POST MOR TEM EORUM APERIRE VO LUERIT INFER. DECURIAE MEAE. X. XXV. Vide eum Itiner. Part. 3. p. 81.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.